EPISTULA LEONINA XXIII
N.B.! EPISTULAS LEONINAS ACCIPIS G R A T I S ET S I N E ULLA OBLIGATIONE. NAM LEO LATINUS PUTAT HOMINIBUS LATINAM LINGUAM DISCENTIBUS AUT DOCENTIBUS CORDI ESSE VERBA LATINA. SI TAMEN TALES EPISTULAS ACCIPERE NON VIS, RESCRIBE HOC NOBIS: TUM STATIM NOMEN TUUM EX INDICE ACCEPTORUM TOLLEMUS.
ARGUMENTA
MYTHI GRAECORUM (XI): DAEDALUS EMPEDOCLES PHILOSOPHUS (I) RECITATOR (XX): versio Latina (I,3). Cinema. "ULMENSES SUNT MATHEMATICI" – verumne? ADMIRABILIS ACTIO GYMNASII HGU THEATRICA
LEO LATINUS OMNIBUS HOMINIBUS LATINAM LINGUAM AMANTIBUS
SAL.PL.DIC. S.V.B.E.E.V.
Cara Lectrix, Care Lector,
En habes EPISTULAM LEONINAM VICESIMAM TERTIAM.
Primo legas, quaeso, MYTHUM illum DAEDALI a Gustavo Schwab enarratum, a me in Latinum conversum.
Deinde invenies primam partem relationis, c.t. est EMPEDOCLES. De Empedocle enim philosopho praesocratico scripsit Gordon Campbell philologus Universitatis Hibernicae. Placita Empedoclis nuperrimê melius innotuêrunt novîs textibus inventîs: De papyro Empedoclis Argentoratensi (i.e. Strateburgensi) a Martin et Primavesi edito proximâ Epistulâ Leoninâ fusê referam.
Denique, cara lectrix, care lector, tandem tibi praebeo partem RECITATORIS vicesimam Latinê redditam, additâ relatiunculâ Speculi Hammaburgensis (SPIEGEL) de cinêmate Recitatoris facta.
ULMENSES SUNT MATHEMATICI - huius veteris proverbii commonefactus est quidam diurnarius de certamine mathematico Ulmensi referens. Legite quid referat de hoc certamine.
Admirabilem ACTIONEM GYMNASII HGU THEATRICAM nuper cum ipse spectaverim animo inflammato, vobis, cara Lectrix, care Lector, relationem de illâ actione scriptam pandere velim in Latinum conversam.
Utinam pancraticê valeas mihique favere pergas!
Medullitus Te salutat
Nicolaus Groß
LEO LATINUS
http://www.leolatinus.com/d.22. m.Mart. a.2009
GUSTAVUS SCHWAB: MYTHI GRAECORUM (XI). DAEDALUS
In Latinum convertit Nicolaus Groß.
DAEDALUS ET ICARUS
Etiam Daedalus Atheniensis erat Erechthida, filius Metionis, pronepos Erechthei. Qui fuit aetatis suae vir omnium artificiosissimus, architectus, sculptor, artifex lapidarius. In regionibus mundi maximê variis homines admirabantur opera artis Daedalêae et eius statuae dicebantur vivere et ire et vidêre eaedemque non habendae esse pro imaginibus, sed pro animalibus. Nam cum statuae priorum artificum instructae essent oculis conclusis earumque manûs a corporum lateribus non seiunctae dependêrent laxae, Daedalus primus fuit, qui statuîs suîs daret oculos apertos, manûs erectas, pedês gradientes.
At Daedalus licet fuerit artificiosissimus, tam vanê aemulabatur arte suâ, ut eodem vitio ad scelus committendum seductus in miseriam compelleretur. Daedalo enim fuit filius sororis, nomine Talus, quem propriis artibus instruxit, qui praeditus erat indole ingenioque etiam splendidiore quam avunculus magisterque suus. Talus enim adhuc puer invenerat rotam figularem; serpentis maxillam, in quam alicubi inciderat, ratione serrae adhibens dentibus dissecuit tabellam; deinde hoc instrumentum ferro imitatus est, cuius aciei incidit seriem dentium; quo factus est serrae inventor.
Item invênit tornum eo, quod duo bracchia ferrea inter se coniunxit, quorum unum stabat immotum, cum alterum torqueretur. Necnon alia instrumenta excogitavit fabrilia omnia sine magistri auxilio iisdemque gloriam sibi peperit eximiam. Itaque Daedalus timens, ne nomen discipuli fieret illustrius quam magistri, tantâ invidiâ affectus est, ut puerum insidiosê interficeret eo quod ex arce Athenarum praecipitavit. Daedalus cum nepotem sepeliens deprehenderetur, simulavit se serpentem occisam suffodere. Tamen a iudice areopagi fori Atheniensis homicidii accusatus et convictus est.
Sed Daedalus effûgit primoque profugus per Atticam errabat, usque dum fugeret in insulam Cretam. Ibidem sedem aptam invênit apud regem Minoem, eius amicus factus in artis magnam claritudinem pervênit. Ab eodem electus est, ut aedificaret Minotauro monstro atrocis originis, quod erat ens duplex, nam a capite ad umeros erat formâ tauri, ceteroquin similis erat homini, sedem, ubi istaec belua prorsus removerêtur ab hominum oculis. Daedalus autem mente inventrîce construxit labyrinthum aedificium, curvis tortuosis plenum, quibus intrantium oculi pedesque fallerentur. Cuniculi innumeri unus alteri intricati similes erant fluvio Phrygio serpentino, qui cursu dubio mox porro mox retro fluens saepe occurrit undis propriis.
Labyrintho perfecto Daedalus condidit aedificium tam fallax et tam latebrosum, ut labyrinthum perfectum perquirens ipse aegrê tantum limen reperiret. Medio in labyrintho Minotaurus colebatur idemque nutriebatur septenis iuvenibus septenisque virginibus, quae nono quoque anno rêgi Cretico mittendae erant ex urbe Athenarum.
Sed interim Daedalus paulatim exilio diuturno a patriâ dilectâ remotus onerabatur, molestum ei erat et dolorosum, quod totam vitam in insulâ mari circumclusâ erat acturus apud regem tyrannicum, qui ipsum amicum suum suspicabatur. Itaque mente suâ inventrîce muginabatur, quomodo sibi pararet viam salutis. Diu cum deliberavisset, Daedalus summê gaudens est vociferatus: „En viam salutis invêni! Minos licet me secludat a terrâ marique, aer tamen mihi relictus est accessibilis: Minos quantacumque possidet, aeri tamen non imperat. Fugiam per aëra!" Dictum, factum. Mente suâ inventrîce Daedalus naturam superavit. Qui coepit pennas avium variae magnitudinis tam sollerter unam alteri ita apponere, ut a minimâ incoharet brevique pennae semper longiori adderet, ut crederes illas ultro crevisse ascendentes. Quas pennas artifex medias filis linteis, infimas cerâ inter se coniunxit, ita coniunctas flexit curvaturâ vix notabili, ut prorsus similes fierent alîs. Daedalo fuit puer, cuius nomen fuit Icarus. Hic iuxta patrem stans manûs suas pueriles curiosê immiscebat operi artificioso; modo apprehendebat pennas, quae aurâ movebatur, modo ceram flavam, qua artifex utebatur, pollice et digito indice depsebat. Pater autem hoc securê sivit fieri de filioli motibus scaevis subridens. Ultimâ manu operi impositâ Daedalus alas ipsîus corpori accommodavit, easdem lîbrans volucri levitate sursum in aëra elâtus volitabat. Deinde deorsum ad terram delapsus docuit Icarum filium suum iuvenilem, cui minus par alarum confectum praesto erat.
HANC IMAGINEM A.1869 PINXIT LORD FREDERIC LEIGHTON
.„Semper vola" inquit „mi care fili, in viâ mediâ, ne, si nimium delapsus eris, alis aquâ marinâ madefactis detrahâris in abyssum undarum neve, si ascenderis in regionem aëris nimis altam, pennae tuae sôli nimis propinquae subito accendantur. Inter aquam et solem vola, semper iter meum per aëra sequens." Daedalus haec monens filii quoque umeris par alarum alligavit, sed senis haec facientis manus tremebat eidem instillante lacrimâ timidâ. Deinde puerum amplexus eidemque osculum dedit, quod erat ultimum.
Nunc ambo surrexêrunt alati. Pater praevolavit tam sollicitus quam avis, quae prolem suam teneram primum omnium e nido in aëra ducit. Sed pennas vibrabat prudenter atque artificiosê, ut filius se imitari disceret, et interdum respiciebat, ut vidêret, quomodo illi contingeret, ut provolâret. Primo res bene acta est. Mox Samos insula sita erat a sinistris, mox praetervolavêrunt Delum Parumque insulas. Complures oras maritimas spectabant recedentes, cum Icarus puer volatu secundo confidens factus ducem paternum relinquens lasciviâ correptus alis petivit zonam caeli altiorem. At poena monendo praedicta non defuit. Sole propinquo nimium radiante ita mollita est cera, qua alae cohaerebant, ut alae, antequam Icarus animadvertit, dissolutae utrimque de umeris delaberentur.
CASUS ICARI. QUEM PINXIT PETRUS PAULUS RUBENS.
Adhuc adulescens miserrimus bracchiis remigabat atque vibrabat; at cum aëra non acciperet, quo tenerêtur, subito in abyssum praecipitatus est. Patrem imploraturus fluctu maris caeruleo devoratus est. Haec omnia tam rapidê facta erant, ut Daedalus in filium respiciens, quod interdum facere solebat, nihil iam Icari inveniret. „Icare, Icare!" per spatium aëris inane vocavit desolatus: „Ubinam" inquit „qua in regione aëris te quaeram?" Tandem oculos anxiê quaeritantes demîsit in abyssum. Tum conspexit pennas in aquâ natantes. Nunc devolans cum terram appulisset, alis depositis solacii expers in ora maris huc illuc ibat, ubi mox corpus filii infelîcis in lîtus advectum est. Nunc poena capta erat pro Talo illo interfecto. Pater autem desperans curavit filium sepeliendum. Insula, in quam Daedalus descenderat et in quam corpus filii erat advectum, in eventûs miserabilis memoriam aeternam appellata est Icaria.
Filio sepulto Daedalus ex hac insulâ volavit in Siciliam insulam illam maiorem. Ibidem regnabat rex Cocalus. Ab eodem Daedalus ut olim a Mino Cretae rêge hospitaliter receptus est eiusque ars incolîs movit admirationem. Diu post ibi monstrabatur lacus artificialis, quem ille foderat et e quo fluvius latus effluens infundebatur in mare propinquum; in saxo maxime arduo, qui non poterat expugnari et in quo videbatur vix esse locus ad nonnullas arbores serendas sufficiens, Daedalus collocavit oppidum formosum necnon stravit semitam ad illud decentem tam angustum atque artificiosê incurvatam, ut tres quattuorve viri sufficerent ad castrum defendendum. Hanc arcem inexpugnabilem deinde rex Cocalus elêgit, qua thesauros suos servaret. Tertium opus Daedali Sicilia in insulâ confectum erat spelunca altissima. Ibi artifex vaporem ignis subterranei tam aptê recepit, ut in speluncâ, quae alioquin solebat esse umida, tam iucundum esset versari quam in conclavi leniter calefacto et corpus hominis paulatim madefieret sudore salutari. Praeterea templum Veneris in promunturio Erycis situm a Daedalo est dilatatum necnon deae dedicatus est favus mellis aureus, qui summa arte erat confectus veroque favo tam similis, ut aspicientis oculus falleretur.
At nunc Minos rex, cuius insulam artifex clam reliquerat, cum accepisset Daedalum in Siciliam aufugisse, consilium cepit illum persequi ingenti exercitu bellico. Magnâ classe instructâ idem rex e Cretâ Agrigentum navigavit. Ibi copiis e navibus expositis nuntios emisit ad regem Cocalum, qui postularent, ut profuga sibi traderetur. At Cocalus de tyranni invasione indignatus deliberavit de viâ ac ratione, qua illum delêret. Itaque rex Siciliae simulavit se Cretici rêgis postulata secuturum esse, illi pollicitus se in omnibus rebus concessurum esse Minoem ad conventum invitavit. Minos autem adveniens a Cocalo magnê cum hospitalitate receptus est. Eidem praebita est calida balneatio, qua relaxarêtur itinere fatigatus. Cum autem Cocalus in pyelo consedisset, Cocalus curavit eandem tam diu calefaciendum, usque dum Minos in aquâ ebulliente suffocaretur. Corpus autem Minois rex Siciliae tradidit Cretibus, qui illum comitati erant, eo praetextu, ut rex balneans delapsus in aquam calidam cecidisset. Deinde Minos a militibus suis magno cum splendore prope Agrigentum sepultus est supraque eius sepulchrum aedificatum est templum Veneris apertum. Daedalus autem in Siciliâ remansit a rêge Cocalo favore perpetuo cultus; qui artificibus multis et illustribus educandis factus est conditor artis suae in Siciliâ colendae. At îdem postquam filius suus Icarus mortuus est non iam erat felix; cum Daedalus insulae, in qua refugium sibi erat concessum, operibus manûs suae aspectum daret hilarem et laetabilem, ipse aetatem degit maestam et aegram. Qui in insulâ Siciliâ mortuus ibidem est sepultus.
MYTHUM DAEDALI A GUSTAVO SCHWAB NARRATUM
IN LATINUM CONVERTIT
LEO LATINUS
NICOLAUS GROSS
Empedocles Agrigentinus Anglicê scripsit Gordon Campbell, Department of Ancient Classics, National University of Ireland, Maynooth, inscriptio electronica: GORDON.L.CAMPBELL@nuim.ie et gordon.l.campbell@may.ie - pagina domestica: http://www.may.ie/academic/ ancient_ classics/gordon.shtml in: The Internet Encyclopedia of Philosophy, http://www.utm.edu/ research/iep/e/empedocl.htm, a.2006. In Latinum convertit Nicolaus Groß. |
EMPEDOCLES AGRIGENTINUS |
Empedocles (qui vixit Agrigento in urbe Siciliae, a. 492-432 a.Chr.n.) fuit philosophus et poeta: unus e philosophis maximi momenti ante Socratem docentibus (i.e. praesocraticis), et poeta ingeniosus, qui magnam vim habuit ad poetas posteriores, qualis fuit Lucretius. eius opera, q.t. De natura (Peri physeos) et Purificationes (Katharmoí - utrum haec sint duo poemata an unum solum – vide supra) nobis relicta sunt plus 150 fragmentis. Empedocles ab aliis aliter consideratus est: habebatur enim pro physico materialistâ, mago medicatore, theologo mystico, sanatore, politico democratico, deo vivente, fraudatore. Idem dicitur invenisse theoriam quattuor materiae elementorum (terrae, aeris, ignis, aquae), unîus ex primis theoriis physicês particularis, quam videtur proposuisse, ut mundum phaenomenôrum servaret a Parmenidis monismo statico. Empedocles mundum considerat esse cyclum cosmicum aeternae mutationis, accrementi et decrementi, in quo duae vires cosmicae personificatae, Amor (Eros) et Discordia (Neikos) proelio aeterno certant de principatu. In psychologiâ et ethicâ Empedocles successit Pythagoram, itaque credidit animas transmigrare, itaque esu carnis abstinuit. Idem contendit se esse daemonem, ens divinum aut potentialiter divinum seque, cum commisisset peccatum carnis comesae, a deis immortalibus in ‚annos ter innumeros’ relegatum et coactum esse, ut pateretur reincarnationes successivas iter faciens purificatorium per varios ordines et elementa mundi, sed se nunc statuum humanorum perfectissimum assecutum esse et fore, ut renasceretur immortalis. Idem quoque videtur contendere se esse viribus magicis, inter quas sit facultas mortuos redanimandi et ventos imbresque regendi.
ARGUMENTA 1.Vita 2.Opera 3.Physica et cosmologia a.Physica b.Cosmologia 4.Biologia a.Origo specierum b.embryologia c.Perceptio et cogitatio 5.Ethica et migratio animae a.Daemones et transmigratio animarum b.Esus carnis et peccatum c.Theologia d.Physica et theologia 6.Opera memorata et alia a.Textus et commentarii b.Litterae secundariae
1.Vita De vitâ Empedoclis plurima nobis tradita sunt opere Diogenis Laertii, c.t. De clarorum philosophorum vitis 8.51-75. Antiquo tempore fortasse, quia Empedocles ipse contendebat se esse divinum sibique esse vires magicas, fabulae de eius vitâ multae apocryphae narrabantur. Imprimis Empedoclis mors convertit hominum animos ad se et narratur variis modis, scilicet turgidê: eundem e nave cecidisse et aquis submersum esse; e curru suo cecidisse, crure fracto mortuum esse; eundem se ipsum laqueo suspendisse; aut illa fabula omnium notissima, qua Empedocles narrabatur, cum sensisset se esse moriturum et optavisset, ut videretur deus factus esse, in Aetnae cratêra insiluisse. In hac fabulâ infeliciter accidit, ut fraus aperiatur unâ ex soleîs Empedoclis aeneîs e monte ignivomo eiectâ. E testimoniis magis fidelibus apparet Empedoclem natum esse Agrigento in urbe Siciliae circiter annum 492 a.Chr.n. et mortuum circa annum aetatis sexagesimum. Qui fuit filius cuiusdam Metonis, oriundus e regionis Agrigentinae gente nobili et diviti, quae multum valebat: Eius avus, qui nomine quoque erat Empedoclis, refertur victor evasisse curriculi equestris, quod factum est in ludis Olympicis a.496 a.Chr.n. Ignotum est, ubi et quo docente Empedocles studuerit philosophiae pernoscendae, sed testimoniis antiquis varii magistri ei asscribuntur, inter quos sunt Parmenides, Pythagoras, Xenophanes, Anaxagoras, Anaximander (a quo dicitur heredium accepisse genus vestium sumptuosum). Licet Empedocles discipulus Parmenidis fuerit an non, certe perbene noverat opus eius, quo incitatus est, ut scriberet versûs hexametricos, et cuius systema physicum partim recipit, partim conatur emendare. Idem refertur fuisse dives et secum duxisse comitatum puerorum ministrorum necnon dotes dedisse multis puellis Agrigentinis. Placebat ei gerere vestem purpuram cum zonâ aureâ, soleas aeneas, lauream coronam Delphicam, erat gravis, moribus publici viri regalis. Hic habitus contrarius est iis, quae Empedocles sensit de re publicâ. Idem enim cursum honorum incohavit duos magistratûs in ius vocans, cum ii arroganter se gessissent in hospites extraneos, quo indicari visa est incipi dominatio. Necnon pro certo habemus Empedoclem egisse contra cives civitati populari adversantibus, facultatibus suis persuadendi oratoriis usum Agrigenti oligarchiam sustulisse et democratiam instituisse. Etiam commemorantur duae orationes eiusdem, quibus favet aequalitati. Ex carminibus eius, quatenus relicta sunt, apparent facultates rhetoricae memoratu dignae, et reverâ Empedocles ab Aristotele affirmatur artem rhetoricam ipse invenisse. Praeterea îdem vir refertur sustulisse obscuram sodalitatem virorum politicam, cui nomen fuit „Mille viri" (Chilioi). In summâ Empedocles traditur fuisse vir politicus popularis, orator, propugnator democratiae atque aequalitatis. Hoc videtur congruere cum historiâ Agrigenti notâ, ubi, postquam a.473 a.Chr.n. Theron rex populo gratus et illuminatus mortuus est, eius filius Thrasydaeus se praebuit dominum violentum. Cum iste de potestate deiectus esset, adversus simultates continuas constituta est civitas popularis. Praeter Empedoclis studia philosophica, poetica, politica praedicabatur eius facultas medica atque potestas sanandi. Idem in operibus suis ipse se describit sanatorem migrantem aliquot mille assectatoribus praebens ‚vaticinia’ et ‚verba, quibus sanentur omnia genera morborum’ (fr. 112 (numeri fragmentorum sunt iidem ac apud Diels et Kranz). Empedocles Pausaniae, cui opus dedicat, etiam promittit: ‚cognosces remedia (pharmaka), quibus sanentur aegroti et seniles', immo, ‘ab inferîs abducês viri mortui vim vitalem’. Ignotum est, quatenus haec verba congruant cum ipso Empedocle vero, sed îdem paulatim tradebatur esse et physicus clarus et sanator potius magicus aut medicator fraudulentus. Hae narrationes licet originem repetant ex carminibus Empedoclis ipsîus. Ex alterâ parte ex eius operibus patet eum naviter studuisse biologiae, praesertim embryologiae pernoscendae eundemque tantum valuisse auctorem medicum, ut verbis petatur ab auctore tractatûs Hippocratici, c.t. De medicinâ antiquâ, qui conatur medicinam distinguere a philosophiâ et affirmat opus Empedocles necnon omnia opera medicinae philosophica esse inania. Fabulae, quibus Empedocles narrabatur sanavisse veras pestes, mortuos redanimavisse, elementa naturae rexisse, clarê patent minimum modum excêdere, sed praesertim cum inventa sint fragmenta Argentoratensia (vide infra), contra ac multi philologi priores placita Empedoclêa interpretati nobis hodiernis Empedocles, cum non clarê discreverit inter philosophiam naturae et philosophiae suae partes potius mysticas theologicasve, videtur putasse haud magnam esse differentiam generum sanandi, quorum unum fieret naturâ humanâ empiricê intellegendâ, alterum sacris incantationibus atque ritibus purgandi. Nec ii, qui eum medicinam facientem spectabant, magis distinxerint medicinam ‚scientificam’ a sacratâ, quod persuadibile est narratione, qua Empedocles dicitur pestem sanare eo quod restaurat commeatum aquae recentis, quo facto cultus est deus. (Pars altera sequetur)
|
VITAM EMPEDOCLIS A GORDONO CAMPBELL DESCRIPTAM
IN LATINUM CONVERTIT
LEO LATINUS
NICOLAUS GROSS
Bernhard Schlink: Der Vorleser – RECITATOR (XX)
Fabula Theodisca a Nicolao Groß in Latinum conversa.PARS ALTERA, CAPITULUM TERTIUM
Causa agebatur in aliâ urbe, ad quam autocineto veniebatur horae ferê spatio. Ibidem ego alioquin numquam versabar. Alius studiosus autoraedam gubernavit. Qui cum ibi adolevisset, urbem noverat.
Fuit dies Iovis. Causa incohata erat die Lunae. Tres dies causae agendae priores transacti erant defensorum petitionibus praeiudicialibus. Nos fuimus grex quartus, qui experturus esset initium causae proprium, in quo rea interrogata est de personâ suâ.
Sub arboribus pomorum florentibus vehendo ascendimus viam montanam. Fuimus animo elato, exhilarato, cogitantes tandem nos posse praestare ea quae praeparavissêmus. Nobis ipsis non videbamur nihil facturi esse nisi spectare et audire et notare et protocollare. Nobis videbamur spectando, audiendo, protocollando contribuere ad tempora transacta retractanda.
Aedificium iudiciale erat saeculo vertente constructum, sed sine pompâ et tristi illo aspectu, quo illo tempore saepe erant aedificia iudicialia. Oecus, in quo habebatur iudicium iuratorum, sinistrâ parte instructus erat serie magnarum fenestrarum, quarum vitro lacteo impediebatur, ne foras prospicerêtur, sed immittebatur multum lucis. Ante fenestras sedebant actores publici, qui lucidîs diebus vernalibus et aestivîs non conspiciebantur nisi formarum lineîs exterioribus.
Iudicium, id est tres iudices et sex scabini in oeci fronte sedebant, et a dextris stabat scamnum rearum et defensorum, quod propter magnum numerum usque in oecum medium ante ordines spectatorum mensîs et sellîs prolongatum erat. Nonnullae reae earumque defensores sedebant, quorum dorsa nobis erant adversa. Hanna sedebat dorso nobis adverso. Quam non cognovi, antequam apellata surrexit et prodiit. Scilicet statim cognoverim nomen: Hanna Schmitz. Deinde cognovi quoque staturam, caput, quod mihi alienum erat propter capillos in nodum convolutos, cervîcem, dorsum latum, bracchia robusta. Hanna stabat recta. Firmê stabat ambobus pedibus. Eius bracchia laxê pendêbant. Vestem griseam gerebat manicîs brevibus instructam.
Cognovi eam, sed nihil sensi. Nihil sensi.
Ita esse, se velle stare. Ita, se natam esse d.21. m.Oct. a.1922 prope Cibinium (Sibiu, Hermannstadt) et nunc habere quadraginta tres annos. Ita, se operatam esse Berolini in officinâ Siemensianâ seque autumno a.1943 participem factam esse gregis SS.
„Esne voluntariê particeps facta ipsius SS?"
„Sum".
„Cur?"
Hanna non respondit.
„Estne verum te participem factam esse ipsius SS, quamvis a Siemensianis tibi praebitus esset locus operariae superioris?"
Hannae defensor prosiluit. „Quidnam valet ‚quamvis’? Quid supponas potius oportuisse, ut mulier fieret operaria superior Siemensiana quam particeps ipsîus SS? Nulla est causa, cur mandatrîcis meae decretum muneris eligendi referas ad talem quaestionem."
Defensor consêdit. Qui erat unicus defensor iuvenis, ceteri erant vetustiores, nonnulli, ut mox apparuit, fuerunt vetusti nacistae. Defensor Hannae vitabat illorum sermonem thesesque. At îdem industriâ erat praeproperâ, quae mandatrîci eius haud minus nocebat quam flumina verborum nacistica a collegîs illîus êdita nocêbant eorum mandatrîcibus. Defensor id quidem assecutus est, ut praeses vultum irritatus contraxit neve pergeret causam indagare, qua Hanna particeps facta esset ipsius SS. At audientes remansêrunt sic affecti esse, ut Hanna videretur particeps facta esse ipsîus SS consideratê atque sine necessitate. Quod quidam assessor ex Hannâ quaesivit, quidnam operis sibi apud SS faciendum exspectavisset, et quod Hanna explicavit gregem SS in Siemensianâ, sed etiam in aliis officinis, mulieres petivisse officium vigilandi gessuras, se huic rei faciendae nomen dedisse hancque rem sibi mandatam esse, his dictis non iam mutatus est affectus audientium Hannae non opportunus.
Praeses sivit Hannam verbîs brevissimîs affirmare eandem usque ad ver anni 1944 Osvecimiae (Auschwitz) et usque hiemem annorum 1944 et 1945 in parvo ergastulo prope Cracoviam (Krakau) sito munus gessisse, eandemque cum captivis versus occidentem profectam esse ibidemque advenisse, bello finito Casseliae (Kassel) fuisse, ex illo tempore modo hîc modo illîc vixisse. Per octo annos Hanna vixerat in oppido meo patrio; hoc erat spatium temporis longissimum, quod degerat in uno eodemque loco.
„Visne eo quod mandatrix mea saepe sedem mutavit, concludere periculum esse, ut aufugiat?" Patronus apertê se praebuit ironicê loquentem. „Mandatrix mea omnem sedis mutationem apud astynomos annuntiavit. Nulla causa est, cur eadem fugere, nihil est, quod celare possit. Num iudex comprehensorius propter criminis gravitatem et periculum indignationis publicae putavit intolerabile esse mandatrîcem meam absolvere? At haec, iudices alti, est causa comprehendendi nacistica; quae a nacistis est introducta et post nacistas est sublata. Quae non iam exstat." Patronus locutus est eâ cum voluptate, qua quis pandat rem salsê veram.
Territus sum. Animadverti Hannae custodiam mihi visam esse naturalem et iustam. Non propter accusationem, gravitatem criminis, verisimilitudinem suspicionis, de quibus nondum aliquid accuratius scivi, sed quia Hanna, dummodo in custodiâ esset, remota erat a mundo meo, remota a vitâ meâ. Volui illam esse a me remotissimam, tam inaccessibilem, ut nihil illius mihi remaneret nisi memoria, qualis mihi annis praeteritis mihi facta esset et fuisset. At patrono si bene successisset illam defendere, mihi exspectandum fore, in illam incidere, et mihi decernendum fore, quomodo illam convenire vellem et deberem. Nec vidi, quomodo patrono haec res non esset successura. Si Hanna adhuc non conata erat aufugere, cur illa nunc hoc conaretur? Et quid illa celare posset? Aliae autem causae custodiae illo tempore non erant.
Praeses iterum visus est irritatus; paulatim animadverti illum hôc modo indicare reprobationem. Quandocumque illi aliquod dictum videbatur adversum et indignandum, perspicillum deponebat, loquentem conspiciebat oculîs myopîs incertîsque, frontem contrahebat, verba illius aut praetermittebat aut verba praefatus, quae sunt „Ergo tu sentis" vel „Ergo vis dicere" verba illius repetebat tali modo, ut nullum dubium relinqueret se nolle illa tractare et vanum et inutile esse se urgêre ad illa tractanda.
„Ergo tu sentis iudicem comprehensorium id quod rea nulli epistulae nullique citationi responderat, neque astynomos neque actorem publicum neque iudicem adierat, falso existimavisse? Visne petere, ut mandatum comprehensorium tollatur?"
Patronus hoc petivit, petitio a iudicibus est denegata.
CAPITULUM "RECITATORIS" A BERNHARDO SCHLINK SCRIPTI
IN LATINUM CONVERTIT
LEO LATINUS
NICOLAUS GROSS
SYMBOLA PERIODICI, C.T. „SPIEGEL-ONLINE"
d.26. m.Febr. a.2009, h.08:34
"RECITATOR" - DRAMA AD HOLOCAUSTUM SPECTANS
Culpa et peccatum
Scripsit Daniel Sander, in Latinum convertit Nicolaus Groß
Catharina Winslet
denudata personam gerens mulieris, quae fuit vigil ergastuli KZ, scilicet spectatores invitet, ut disputationes habeant controversissimas. At in summâ cinema a Stephano Daldry exemplo „Recitatoris" factum nihil est nisi proba enarratio fabulae propositae.Licet sentias hoc cinêma esse insulsum, nimis triviale, confusum aut frigidum, tamen restat causa, qua „Recitatorem" spectes: Catharina Winslet. Haec enim die Solis praemium accepit Oscarianum idque iustissimê, etsi Catharina in dramate connubiali, c.t. „Via seditiosa" („Revolutionary Road"), personam suam gesserat etiam multo melius.
Histriones Catharina (Kate) Winslet et David Kross: Adolescentia fit inter venerem et libros et mortem.
Quod difficile est creditu, si respicitur, quanta sollicitatio his diebus fiat propter cinêma a Stephano Daldry exemplo fabulae Bernhardi Schlink confectum. "Recitator" in omnia tempora erit „cinêma lascivum ad holocaustum pertinens", unum ex illis cinêmatibus infamibus, quae oportet spectaverit is, qui particeps fieri volet disputationis publicae.
Tamen Stephanus dissignator hoc cinêma conficiens fideliter servavit argumentum structuramque libri exemplo sibi propositi: Puer 15 annos natus in Germaniâ aetate postbellicâ Veneris rudimenta ponit docente Hannâ Schmitz muliere 36 annos natâ, mysteriali, taciturnâ, cui puer ante et post venerem recitare solet verba operum litteraturae mundanae.
Puer mulieri deditus est, sed quodam die illa evadit; annis demum post iuvenis illam revidet, cum studeat iurisprudentiae pernoscendae – mulier causam dicit, quia olim vigil ergastuli KZ accusatur praestitisse mortem aliquot centum hominum. Hanna non praebet paenitentiam, est enim aliud mysterium, cuius eam magis pudeat. Quod mysterium si panderet, fortasse absolveretur a custodiâ perenni; etiam iuvenis quondam eius mulieris amatus hoc mysterium novit, sed ambo tacent.
Et in fabulâ et in cinêmate saepe mutatur tempus, quo agitur res, quae narratur - narratur autem, quomodo puer (cuius personam excellenter gerit David Kross) patronus factus sit, qui, cursu honorum bene succedente, vexatur animi affectibus perturbatis, quomodo matura illa mulier mysterialis maneat captiva mysterialis, quae nolit prodere, num quando culpam suam intellexerit comprehenderitve.
In libro Bernhardi Schlink hoc videbatur tamquam lusus cogitationum philosophicus, qui spectabat ad culpam, poenam, peccatum, ad silentium unius generationis hominum et ad inopiam alterius.
Cinêma autem libro minus aptum est ad personas introspiciendas earumque cogitationes perlustrandas. Dissignator Stephanus (Stephen) Daldry (qui fecit etiam cinêma, c.t. "The Hours" – „Horae") hanc penuriam cinêmatis studet compensare oculis, qui diu in protagonistarum faciebus sollicitis remanent defixi; obiter exhibet eorum fortunam adversam, sed nescit eandem explicare.
Haec exhibitio parum clara parumque certa quadamtenus attrahit attentionem, cum praesertim Hanna Schmitz persona praecipua hôc modo fiat etiam minus perspicua quam in libro. Multi autem propter hanc abstinentiam explicandi frigidiorem potius spe decipientur.
Certê scaenae venereae haud ita pudîcae sunt, fortasse interdum receptae sunt cum lasciviâ aliquantulo nimium luxuriosâ, sed in summâ cinêma „Recitatoris" est exempli scripti imitamentum aptê, immo cautê factum.
Infame hoc cinêma non est nisi ibi, ubi ipse liber iam erat infamis, aut nonnullîs talis videbatur. Qui librum existimat esse ingeniosum opus, quo holocaustum considerêtur a personâ noxiâ, similiter iudicabit etiam de cinêmate. At qui librum existimans lamentabatur de maleficâ parum poenitente, similia dicet de cinêmate.
At spectare, quomodo magna Catharina Winslet se dedat illi personae gerendae, quomodo ex aenigmate faciat hominem, nequaquam praebens responsa simplicia – hoc est experiri artem histrioniam perfectam.
Qui praeterea spectare voluerit verê artificiosum cinêma exemplo fabulae confectum, ei restabunt spectanda „Via seditiosa" (titulus originalis: „Revolutionary Road"), quae confecta sunt secundum fabulam Richardi Yates romanicam.
RELATIONEM
DE "RECITATORE" SCRIPTUM
IN LATINUM CONVERTIT
LEO LATINUS
NICOLAUS GROSS
http://www.suedwest-aktiv.de/region/swp_laichingen/ulm_und_neu_ulm/4212223/artikel.php?SWAID
SÜDWESTPRESSE
d.17. m.Mart. a.2009
"ULMENSES SUNT MATHEMATICI*"- verumne?
DIE MATHESEOS in universitate Ulmensis victor evasit nullus. Tamen hoc certamen ab Ulmensibus peractum est bono cum successu – adhuc. Rettulit Iacobus Resch, Latinê reddidit Nicolaus Groß.
Ecce coryphaei mathêseos agentes: Quis est cogitator celerrimus? Photographema fecit: Thomas Kießling
Ulmâ ex urbe. Vetus est proverbium: "ULMENSES SUNT MATHEMATICI*." Quae sententia Latina procul dunio est valdê vetusta, nam nunc pauci tantum periti sunt linguae Latinae, immo Ulmenses interim etiam in rebus mathematicis vehementer calîgant.
Hoc licet concludere e „DIE MATHESEOS", quo diebus septimanae finalibus cerebra discipulorum aestuavêrunt. Victor evasit Petrus Madlener (17 annos natus). Quem ignoras? Haud mirum: Idem non est Ulmensis, est Memmingensis.
Hôc in certamine tangentiali-differentiali, cuius participes fuerunt ducenti discipuli, Bavari praemia accepêrunt praecipua. Ad quam rem oportet minister cultualis Badeniae-Virtembergae animum attendat. Sic sentit Professor Martinus Bossert, praeceptor Instituti Theoriae Informationis in Universitate Ulmensi siti necnon Societatis Iuvenum Indolis Mathematicae, qui Diei Matheseos moderatus est: "Bavari" inquit „in gradu gymnasiorum superiore nondum habent „G 8" (i.e. spatium temporis gymnasialis octo, non novem annorum) ideoque adhuc habent puros cursûs praestatorios (Leistungskurse), in quibus discipuli docentur per quinas horas septimanarias. E contrario in „Terrulâ" („Ländle" – sic Suebi appellare solent Badeniam-Virtembergam, adn. interpretis) institutio mathematica valdê restricta est." Vae victis!
Itaque magistri atque Professores in margine huius certaminis saepius collocuti sunt de rebus politicis. In summâ: In Badeniâ-Virtembergâ clarê patet discipulos in rebus mathematicis quotannis peiora praestare. En solacium modicum: etiam Bavaris imminet talis deterioratio. Ergo adhuc manet incertum, num Universitas – ut sperat Udalricus (Ulrich) Stadtmüller Professor matheseos - effectu Diei Matheseos pariat studentes, qui sint occupaturi locos vacuos ingeniariorum – quod sperat Tobias Mehlich, qui locutus est pro sponsore „Südwestmetall".
Ceterum Ulmae honor hôc in certamine mathematico servatus est a discipulis Gymnasii Kepleriani – nomen est omen – sed eorum collegae Gymnasii Berthae de Suttner Pfuhlensis commate fuerunt meliores. Petrus Madlener: "Haec problemata" inquit „fuerunt intricata. At si accuratê deliberavisti, eadem fuêrunt procul dubio solubilia." Scilicet. Idem discipulus frequentat Gymnasium Bernhardi Strigel. Quem ignoras? Qui 500 annis ante fuit pictor illustris Memmingensis. At nos artium semper memores opinati eramus illo tempore optimos pictores fuisse „Scholae Ulmensis". Ohe et sit ita: Petrus Madlener mavult fieri ingeniarius aeronauticus. Ergo obliviscamur illam fabellam „Sartoris Ulmensis".
_________________
* ULMENSES SUNT MATHEMATICI – hoc proverbium dicitur in usu fuisse saeculi sexti et septimi decimi.
RELATIONEM DE ULMENSI
CERTAMINE MATHEMATICO
SCRIPTAM
IN LATINUM CONVERTIT
LEO LATINUS
NICOLAUS GROSS
http://www.swp.de/Nachrichten/Kultur/Die+Humboldt-Theater-AG+spielt+Schiller;art4210931
SÜDWESTPRESSE
Ulmâ ex urbe, d.16. m.Mart. a.2009
USQUE AD FINEM AMARUM
A Humboldtianâ Sodalitate Theatricâ fabulam agi Schillerianam
Ecce drama Schillerianum in scholâ officii causâ tractatum - a discipulis in scaenâ theatricâ splendidê peractum: Humboldtiani Gymnasii Sodalitas Theatrica („Theater-AG") in scaenâ êgit Friderici Schiller "Raptores" („Die Räuber"). "Usque ad finem amarum" – haec verba magnis litteris parieti inscripta sunt. Verum - „Raptores" Friderici Schiller cursum habent immisericorditer irruentem et urgentem, et finis ille amarus a discipulis amore theatri imbutis Claudiâ Schoeppl ducente numquam non studiosissimê observatus est.
In scaenâ adhibitus est textus concisus. Licet nonnulla ornamenta sermonis Schilleriana amissa sint, sed loco eorundem per duas horas spectatoribus praebita est actio varia et vivida et plena exspectationis. Argumentum huius dramatis praecipuum, quo agitur de libertate, discordiâ familiae, amore, iure et iniuriâ, mendacio et veritate, sic quoque clarê appâret. Pugna autem Caroli et Francisci fratrum de Moor in hac actione Sodalitatis Humboldtianae colorem ducit peculiarem: Franciscus est quaedam Francisca; quo fit, ut scaenae, in quibus inter se agunt Amalia Caroli amata et illa Francisca, habeant colorem quendam homoeroticum, ad quem leviter tantum alluditur.
Saepe bene atque conspicuê contingit, ut exhibeatur indoles personarum propria: hîc Carolus inconstans, de liberatione atque responsabilitate pugnans (Fabian Ilg), ibi Francisca illa insidiosa, immo maligna (Tabea Oblio), et inter illos Amalia clemens suique conscia (Jana Kromer); ne obliviscar Mauricium (Moritz) Spiegelberg (Renée Grote), raptorum turpem temptatorem agilem.
Huic actioni theatricae inest multum motionis: Choreographiâ (velut pugnâ baculorum efficaci) et modis musicis Vivaldianis, Vangelisianis necnon illâ „Cantilenâ Mortis" ab Ennio Morricone compositâ (quam aptâ, non nimis subtili) fit variatio delectabilis. Usque ad finem amarum, qui participibus nequaquam est amarus: spectatores enim multum applausêrunt huic actioni Sodalitatis laudabili.
RELATIONEM DE ULMENSIS GYMNASII HGU ACTIONE THEATRICA SCRIPTAM
IN LATINUM CONVERTIT
LEO LATINUS
NICOLAUS GROSS